Читать интересную книгу Иностранные известия о восстание Степана Разина - под редакцией А. Г. Маньков

Шрифт:

-
+

Интервал:

-
+

Закладка:

Сделать
1 ... 6 7 8 9 10 11 12 13 14 ... 45

13. Ad haec spem fiduciamque Ratzino addidit, quod fato, an forte, nova Tzar invidia oneraretur. Fuit ei filius cognomento Alexeius Alexeides, septendecim annorum adolescens, idemque singulari comitate, quae virtus quanto gratior est in vulgus, tanto majorem ei amorem conciliabat. Quern cum verum ac legitimum suecessorem destinasset pater, et publice anno MDGLXV1I conspiciendum exhibuisset, festae omnium gratulationes plaususque audiebantur: verum breve hoc gaudium fuit et sicut patri justum dolorem attulit, ita Ratzino atque conjuratis opportune animos fecit, ut qui pro vero affirmarent, nondum decessisse Tzaris filium, sed effugisse insidias in caput ejus comparatas, et salvum apud se atque incolumem esse. Inde rumor spargebatur, Bojaros, erga quos implacabile odium erat, omnem potestatem ad se trahere conatos, песет Tzarevvitzii (ita Imperatoris filium appellant) animo agitasse, atque more suo et quia per fraudem jus esse putent, rempublicam conturbasse: quod pati non possint, nisi socordia torpescant, et Imperii plane obliviscantur. Itaque Ratzinus de salute omnium agi praefatus, tutelam atque patrocinium praestiturum se recipit, et Catilinam imitatus, vindictae avidos recusantesque obedire Bojaris cohortatur, venirent ad se vindicaturi tantum nefas, ut qui scirent, hanc esse viam ad emendandum. corruptissimi imperii statum, ac restituendum verum ejus haeredem.

l. Ex sermonibus hominum minime leviuni cognovi, Ratzinum clam, et ne agnosceretur, mutato habitu intrasse Moscuam, et hinc misisse nuntios, qui explorarent Russorum animos, et praetextu recuperandae libertatis, atque profligandi Bojarorum dominatus, ad moliendum res novas solicitarent. Libet hie suis quaeque temporibus reddere, et quomodo haec omnia inter se cohaerent, ipso opere conjungere. A. MDCLXVI Bojari iniquo in Nikonem animo fuerunt et ut dignitatem honoremque amitteret effecerunt. Inde anno MDCLXVII Stephanus Ratzinus praeparatos rebellioni animos, соmmovit et tyrannidis viam ingressurus, odium tyrannidis flagitiosissimo conatui suo obtendit, ratus occasione, dum affulgeret, utendum esse. A. MDGLXX, XVII Januar. Tzaris filius, quein A. MDCLXVII pater successorem declaraverat, vivis exemptus est, quod Ratzinus Bojaris crimini dedit, et ut omnia ipsorum facta in: invidiam vocaret, mortis hujus causam nequissime iis imputavit, speciose locutus, ne pessime facere videretur, cum ulciscendi Alexeidis animum prae se ferret, atque ad se invitaret alliceretque; pessimum quemque, et de industria aggregaret sibi similes, quo eos de republica tolleret, quibus salvis non posset consequi dominatum.

14 – 15. Nee conatu hoc destitit Ratzinus, sed dominatum, quern ab injuria inceperat, maleficio munire studuit, atque eo consilio magnis itineribus ad Volgam fluvium, veteribus Rha dictum, cum conjuratis suis contendit. Primum Tyranni facinus A. MDCLXVII fuit direptio navium, quae variis mercibus onustae secundo amne devehebantur; qua praeda audacior factus, urbem Jayk oppugnavit, atque auxilio destitutam facile ad deditionem compulit; inde rebus ad longiorem profectionem comparatis, exercitum transduxit usque ad mare Caspium, et per vim omnia tentavit, mox regressus, ad Volgam rediit, et quo fortunas Russorum belli more consumeret, oppida et vicos, praesertim quibus ex piscatu utilitas est, exussit. Mox veluti furore impulsus, ad extremes Russici imperii fines processit, oppidum Terki Persiae finitimum occupaturus, ut intelligi eo exemplo posset, Razinum pertinaci animo Tzaris gratiam repudiosse, neque uni provinciae, sed omnibus Russiae ditionibus bellum intulisse. Hand dubie enim constitutum habebat, nil usquam relinquere, quod sibi, praesertim a tergo, nocere, et quoquomodo esse impedimento posset; id cogitanti, et dominatum ad extremas Russiae oras proferre cupienti, praeter spem accidit, quod oppidum Terki cursum victoriarum ipsius moraretur, ac se contra vim atque injuriam animose et fortiter defenderet. Igitur ira incensus ex eo loco deduxit exercitum, prius autem, quam id faceret, circumjecta oppida et vicos vastavit, plerosque etiam Persas, qui ultimas Russorum re-giones accolunt, per fidem asportandarum mercium et convehendae annonae circumventos, nulla injuria accepta, oppressit. Ea caede patrata, ad agrum Mediae proximum pervenit, et nemine prohibente vastandi saeviendique potestatem militibus fecit, usque dum Russi et Persae contractis, undecunque poterant, auxiliis, in ejus conspectum venirent, praelium commissuri, si fortinae se permittere, ac vim sustinere voluisset. Sed quae barbari erat calliditas, pro tempore et pro re consilium capiebat, atque se opportune recipiebat, occupatis maris Caspii insulis, quo copias in tuto collocaret, ac praecaveret, ne quid accideret triste sibi, atque viribus suis diffisus, admissorum veniam a Tzare petiit, et postquam fidem obsequii jurejurando astrinxerat, impunitatem assecutus, postea illecebram atque incitanientum majoris audaciae habuit, et pluribus vitiis ac sceleribus se contaminavit, quod fictae atque simulatae emendationis indicium Tzari, qui opinione celerius publici criminis gratiam fecerat, justas poenitendi post causas dedit. Nam cum ea, quae volebat, impetrasset Ratzinus, Astrachanum se contulit; ibi, ut militaris officii peritus erat, censu habito, militibus longo itinere languentibus ternpus ad curanda corpora concessit, et quia perspexerat, crudelitate ab se alienates esse plurimorum animos, liberalitate, quam barbari quoque adamant, mutare studuit, et trahere in suas partes. Quocirca nummos in vulgus sparsit, ratus, ex usu suo id fore, quatenus Tzari invidiam faceret, et his rebus intestiria dissidia fovendo, mi-lites praesidiarios Tzaris contra Praefectos suos concitaret.

* Cum supra Stephanum Ratzinum Russiae Catilinam diximus, turn in Germania prope simile aliquid reperimus, ut documento est Guilielmus Grumbachius, qui superior! seculo tantos sibi spiritus atque tantam arrogantiam sumsit, ut non modo Saxoniae, sed etiam toti Germaniae periculum crearet, jamque palam imperatoris et imperii reverentiam exueret, exitium patriae veluti Catilina, moliturus, nisi jussu Caesaris, ductuque Augusti et consensu Johannis Guilielmi, piorum atque constantium Principum captus, meritas poenas dedisset. Eo vid. historica descriptio susceptae a Caesarea majestate executionis et necessaria ac vera responsio, anno 1567 et 1568 editae, quarum ilia quoque extat apud Simonem Schardium Tom 4, p. 34 seqq.

16. Cum horum et talium malorum causa fuisset, reversus ad Tanaim, ita exarsit, ut sibi non temperaret, quin saeviret in honestos innocentesque homines, ac templa, et quaecunque Deo data dicataque fuerant, diriperet ac violaret, praeterea sacerdotes e possessionibus suis ejiceret, et nil tarn tetrum esset ac terribile, quod non putaret licere suae crudelitati, cui nee integerrimus quisque subductus est, nee melior causa sacerdotum fuit, reliqui aut poenis, aut morte mulctati sunt, si tyranni imperata facere recusassent.

17. Tandem refecto exercitu, hanc Tzaris sui clementiae ac mansuetudini gratiam retulit, ut magno impetu eum oppugnaret, et collecta manu loca ad Volgam sita invaderet; cum vero copiae ad re-sistendum comparatae appropinquassent, summa celeritate urbem Zarizam adortus, dolo occupavit, et disjectis, quae contra eum missae erant, cohortibus, tribunum et plerosque captivos immani supplicio affecit. Ita nemine contra consistere auso, exercitum ad alias urbes admovit, et expugnata Tzornojara, praefectum atque multos milites ad custodiendum oppidum relictos crudelissime interfecit, rebusque ex sententia firmatis non vanam potiundi Astrachani spem animo concepit. Ea urbs quondam apud Tataros caput rerum, ac sedes atque domicilium Scythicae potentiae fuit, cujus praefectus, cum milites pecunia corruptos in officio continere non posset, hunc annum deditione urbis foedum fecit, et quanquam strenue pugnando honeste occumbere potuisset, tamen conspiratione praesidiariorum militum territus, venit in potestatem Razini, qui sacris operantem comprehendit, ac de eo, non tanquam de hoste, sed tanquam de in-fami homine statuit, ut ex turris fastigio praecipitaretur(Nomen Knes Ivan Simonowitz Prosorowski). Nec id saevitiae explendae satis erat, sed duos quoque ejus filios, veluti scelestos homines, mulctavit, et nulla neque aetatis, neque dignitatis ratione habita, mandavit, ut in omnium conspectu uterque a terra abrepti, ex pedibus suspenderentur; ne tamen eo poenae genere perirent, alterum exquisitissimo supplicio excruciatum necavit, alte-rum fustibus iminanissime verberavit, ut quasi exanimatus jaceret, et vix vivus Metropolitae traderetur.

18. Sed ita fortuna perfidi hominis ingenium corrupit, ut se durum atque inexorabilem praeberet, et egestis ex Astrachanensi urbe thesauris, ac direptis mercatorum civiumque fortunis, majori animo bellum capesseret. Nam et tune commeatus ipsi abunde suppetebat, et magna multitudo militum, quos nec timidos, neque ignavos collegerat, fiduciam faciebat; disciplina autem adeo in castris ejus obsoleverat, ut milites neque caedibus, nec stupris abstinerent, et onmia libidine atque audacia polluentes, foedis initiis multo foedissimum exitum significarent.

19. Nec cunctatus est Razinus, ut qui rebus suis festinatione consultum cuperet, et omni ope atque consilio niteretur, ut potentiam suam quam latissime propagaret. Itaque maturavit expeditionem et Zarizam reversus, primum duo navigia comparavit, et multa de se atque innocentia Tzarici haeredis, et bona causa Patriarchae locutus, hunc, sicuti antea commemoravi, dolum adhibuit, ut persuaderet, eos ab se in fidem acceptos, ac navibus, quas omnes viderent, impositos, atque contra Bojarorum injuries defenses vehi. Quibus rebus socios adjutoresque suos confirmavit, quo in eadem erga se voluntate permanerent; ceteros ad tale quid conjunctis animis audendum incitavit, obtestatus, ne signa relinquerent, qui signa sua secuti essent.

* Cum scenam hanc adornaret ductor perduellium Ratzinus, alteri navi rubrum aplustre habenti Tzaris, quern comminiscebatur, filium, alteri, quam nigrum sericum distinguebat, Patriarcham, qui fingebatur imposuit; ille rubro holoserico splendens originem duxit ex familia Petigorski Cyrcassorum Principum, quern injusto bello oppressum captumque, et omni potestate atque dignitate exutum, impio simulacro adhibuit: de Nikone non est, ut quid addamus.

20. Hoc vero demum futuri motus maxime terribilis classicum erat, rebus quippe jam in eum locum deductis, ut tumultus, cujus componendi ratio non apparebat, vel Tzaris, vel Razini exitio terminaretur. Qua conditione cum esset Ratzinus, ita nil honestum sperabat, ut quoque nil turpe desperaret, neque jure, sed impetu fretus, causam, quam minime honestam tuebatur, artibus nihilo melioribus perficiendam sibi esse duceret. Itaque Tzeremissorum Morduinorumque Tartarorum regiones longe atque late pervagatus, magnam turbam sibi adjunxit, ac terras gentesque nomini suo obnoxias reddidit. Sub hoc tempus afflicta Tzaricarum copiarum fortuna fuit, alii enim caesi, alii dilapsi sunt; nonnulliin castra perduellium transierunt. Perditis prope rebus in tempore adfuit Dux Baraetinsky, qui dissipatis conjuratorum cohortibus, ita repressit Razinum, ut ex acie saucius efferretur, nee multo post ob irritam urbis Symbirsky oppugnationem valde perturbaretur, cujus defensionem susceperat Johannes Bogdanowitz, vir strenuus, et nulla conditione adduci se passus ad dedendam urbem. Quod discrimen cum adiisset Razinus, paulo recedens, spatium suis colligendi dedit, et quia de summa rerum agebatur, eo laboravit, ut, quod instruct! acie consequi non poterat, per offensiones civium atque dissidia intestina effectum daret, et postquam ubique solitudinem fecerat, ad Im-perium Tzaricum, cui inhiabat, callide aditum communiret.

21. Dum haec cum multa solicitudine tyrannus cogitabat, hinc inde dimisit conductos exploratores, qui quae agerentur Moscuae, remmciarent, praeterea delegit perditissimos homines, qui ignoti terras Russicas obirent, tectis ignem, ubi possent, injecturi, cum ut inopia omnium rerum Tzarem in extremum periculum adduceret, turn ut hoc novae seditionis alimentum esset. Nusquam tune magis, quam Moscuae, trepidatum est, praecipue aula gravis metus causas habuit, ut quae tot damna data, et excitatos passim motus secreta aestimatione pensaret. Vix profecto credet posteritas, unum hominem tarn exiguo tempore tot provincias occupasse, totque regiones vastasse, ut ducentorum atque sexaginta milliarium Germanicorum spatio omnia conturbarentur.

* Earum regionum populator Ratzinus caedibus, incendiis, rapinis, crudelitate, suppliciis omnia foedavit. In commentariis rerum Russicarum reperi oppidaSaratoffiam, Samarol'fiam, Alatriam, Arsamas, pluresque alias, vicos item ad Volgam sitos, quorum nomina referre non attinet.

22. Cum iste rerum status esset, vocabantur in discrimen fortunae, vita, conjuges, liberi omnium, existimatio inprimis Procerum atque Tzaris honor; nam hoc ultimi discriminis tempus adventabat, ac documenta instabilis fortunae Tzari, et summa miscentis Razino praebebat. Vulgi studia Moscuae quoque diversa erant, pars discur-rere et tumultu laetari, pars incusso metu, prospicere impendens periculum et simul aversari coeperant; nonnulli oppresses se putabant, priusquam Razini tyrannide opprimerentur, magno sane calamitatis sensu, qui eo major erat, quod rescivissent, seditionis socios cum facibus in tecta urbis immissos, jam turn impotenti ira ac ulciscendi libidine aliquot incendia excitasse. Ipse pro cdmperto habeo, quam parum omnes ab exitio abfuerint, ii maxime, qui Tzaris consilia regebant, quippe in quos omnium factorum invidiam contulit Ratzinus, et plerosque dedi sibi postulavit, perituros una clade omnes, nisi eos virtus Dolgoruckae, quern ante alios ad caedem deposcebat, expeclivisset.

23. Quamobrem haec ratio disciplinae et legum firmandarum, inventa est, quae severitate poenarum continetur, et ad hujus gentis, quae lenitate atque indulgentia fere pejor sit, emendationem inprimis pertinebat. Mox accitae sunt copiae, et praesidium majori numero impositum, ne civitas Razino praeda fieret, neu annunciate ejus adventu, indefensa relinqueretur, ac metu perculsa, venienti portas aperiret, et viam aditumque muniret.

24. Quae consilia bene ac feliciter Imperatori atque purpuratis evenerunt, sive territo conscientia sceleris Razino, sive ut secures opportune atque utilitatis suae causa falleret: nam baud multo post certis conditionibus cum Tzare agere instituit, sed sero nimis, et postquam omnem gratiam consumpserat, ut vel postulata ejus, qui summam rerum ad se transferre coepisset, audire ingratum, expendere intutum, admittere exitiosum videretur.

25. Itaque copiis cum summo imperio praepositus est Dolgoruka, ut res turbatas componeret, et praelio cum Ratzino decertaret; si vinceret, laudem habiturum, sin vinceretur, sanguine suo his turbis, quarum invidia in ipsum conferebatur, parentaturum esse. Nee cessabat Dolgorucka, Russorum dux, et fortitudine prudentiaque sua fretus, omnia, quae necessaria sibi forent, tempestive circum-spiciebat, atque totis viribus seditiosis obviam profectus, in itinere quindecim milia, quibus Ratzinus imparem ductorem reliquerat, feliciter profligabat. Cum enim Razini rationes postularent, ut vires atque opem conjungeret, et praecaveret, ne dissidiarum causae essent, graviter errabat, quod, dum periculum moram non ferret, praesentia sua socios destituisset, atque amissa rei melius gerendae occasione voti sui non factus esset compos, turn quod ejus legiones inter se discordantes sine disciplina vagarentur, turn quod Cosacorum excita sedibus suis turba, cum ducem desideraret, baud arduo labore dissipari posset.

* Pleno nomine atque titulo Knes Jiirg Alexeiwitz Dolgorucka, qui postquam auspicatissimis initiis vim conjuratorum sustinuit, castris apud oppidum Arsamas positis, eo totus incubuit, ut primo quoque tempore factio Razini opprimeretur; nee eo secius commu-nem Russiae causam adjuvit, qui militaris Dolgoruckae imperii socius erat, Russi Occlonizam vocant, qui diversis congressibus, fortitudinem suam demonstravit, et conjuratos fudit, et providit, ne exercitus resque publica caperent detrimentum. Itaex commentariis actorum Russicorum didici.

1 ... 6 7 8 9 10 11 12 13 14 ... 45
На этом сайте Вы можете читать книги онлайн бесплатно русская версия Иностранные известия о восстание Степана Разина - под редакцией А. Г. Маньков.
Книги, аналогичгные Иностранные известия о восстание Степана Разина - под редакцией А. Г. Маньков

Оставить комментарий